EX SUA GENTE DELIGENDO II. 339 nas seditiones et ruinam pertrahatis. Nam si vos primum, illa Reipublicae ornamenta et capita, unum sapere intellexerimus, si unanimes et stabiles perspexerimus de amoreque Reipublicae potius certantes, quam de ambitione et fastu, quam de cupiditate et appetentia numeroque sectatorum, quae omnia perniciem adferunt Reipublicae exitiumque—nam quis alius finis, quis exitus esse solet discordiarum ac de honoribus contentionum inter claros ae potentes in Republica viros, nisi extremus Reipublicae et rerum omnium interitus? — postea nos, membra vestra et fratres, non discordes quoque experiemini, sed alacres et promptissimos ad obsequendum et comprobandum omnia ista senatus consulta invenietis, regemque diis bonis iuvantibus deligemus et renuntiabimus illum, qui plurium palatinatuum vocibus, sententiis ac suffragiis, praedicatione, fama, opinioneque erit celebratus et approbatus, a studio autem ambitionis quam longissime remotus. Quod [ut] nobis concedant superi, ardentissimis deprecamur votis. XXII. De rege novo ex sua gente deligendo oratio [ad equites]. Si quando a diis immortalibus deprecati sumus, equites, eam nobis dari facultatem non solum ad optandas et optime compo-nendas Reipub. nostrae perturbatae rationes libertatesque illius stabiliendas et conservandas, verum etiam ad corrigendas et de-bitae executioni demandandas leges nostras, quarum propter abusum iam prope finis est nullus, nunc maxime, hoc fatali atque luctuoso tempore, oblatam esse facultatem et occasionem opportunam, quo opem et salutem illi adferre, quo illam stabilire possimus et conservare. Quapropter, si vires ingenii nostri, si incredibilem prudentiam, egregiaque et maxima consilia in rebus privatis frustra totiens contulerimus, nunc in publicis omnium ratione non elaborandum aut contendendum nobis putabimus, ut Reipub. afflictae et praecipitanti subveniremus, in tam gravissimo praesertim et acerbissimo illius casu et turbulentis XXII. Z rkp. Bibl. P. P. C. Razn. XVIL, N. 87. 22*